11 Giugno
1409, 2 Indizione, 1° anno di regno di Giovanna II.
La Regina
ordina di non molestare Guglielmo Sanframondi conte di Cerreto che si è
sottomesso dopo la ribellione.
Scrittura
corsiva umanistica. Pergamena ben conservata.
Johanna seconda dei gratia
hungarie hierusalem et Sicilie Regina etc. Universis et singulis Armorum Capitaneis
Conducteriis Caporalibus Commissariis Comestabulis / Armigeris Equitibus et
peditibus necnon Officialibus maioribus et minoribus quocumque nomine
nuncupatis ac officio et jurisditione fungentibus tam ad justitiam quam ad
guerram, eorumque / loca tenentibus, Comitibus quoque ac Baronibus, ac terrarum
ac locorum domis eorumque bicariis et officialibus, Universitatibus isuper et
hominibus singularibusque personis Civitatum / terrarum castrorum et locorum
ubilibet in provincia Terre laboris et Comitatus Molisii constitutis, et
nostris aliis fidelibus quibuscumque presentibus et futuris gratiam et bonam /
boluntatem. Significamus vobis quod nuper bir Magnificus Guilelmus de Sancto
Flaymundo Comes Cerreti Consiliarius et fidelis noster dilectus, relicto erroris
/ devio se ipsum Comitem, cum Magnifica muliebre Marutia Capuana eius sororia,
et baxallis ipsorum, ad nostram fidem dominium et obedientiam reduxerunt.
Nosque / de innata Regibus clementia, bolentes cum eis benigne et gratiose
agere, ipsum Comitem cum predicta Marutia et cum baxallis eisdem, necnon et
ipsius Comitis fratres sorores / et nepotes ceterosque consanguineos eius,
reduximus et recepimus ad gratie nostre sinum, ipsique Comiti suas terras et
loca confirmamus, quapropter intendentes / ut illi qui se modo premisso
reducunt, et nos ad gratiam recipimus, nullius offensionis obstaculum
patiantur, bolumus et fidelitati bestre de certa nostra scientia presentium. /
tenore precipimus et mandamus quanto ex nunc in antea et de cetero contra
dictum Comitem ac Marutiam et alios predictos ad gratiam nostram ut premittitur
reductos dictasque / terras ac baxallos et eorum bona compet… a quibuslibet
inimicitiis hostilitatibus incursibus depredationibus assultibus
damnificationibus et offensis omnibus desistere / ac desisti facere et mandare
penitus declara… Quinimmo prefatum Comitem et ceteros predictos in personis
rebus et bonis eorum et cuiuslibet ipsorum quibuscumque, recipere. / reputare
habere et tractare amicabiliter studeatis tamquam fideles nostros quos ad
gratie nostre sinum ut premictitur reduximus graziose. Nec contrarium faciatis
si habetis gratiam nostram caram, has nostras literas anulo nostro secreto
munitas fidelitati bestre propterea dirigentes, quas post opportunam
inspectionem ipsarum / restitui et remanere ad cautelam vicibus singulis
volumus presentanti. Datum in nostro castronovo Neapolis sub eodem anulo nostro
die decimoseptimo mensis / Junii octave Inditionis.
De mandato reginali. Quod
desistatur ab offensis contra Comitem Cerreti et cetera presene apud acta magne
Curie domini Magisteri Justitiarii Regis Sicilie per notarium Trifanellum
ferrarum penes Gulielmum de Sancto Flaymundo die xvij mensis Decembris 8 Ind.
Neapolis.
12 Maggio
1432, 10 Indizione, Pontificato di Papa Eugenio IV.
Il Commissario del Gran Maestro di Rodi, in virtù di bolle pontificie; dà facoltà a Guglielmo Sanframondi conte di Cerreto, di scegliersi un confessore per essere assolto in articolo mortis, per l’aiuto dato all’Ordine contro i Turchi e i Saraceni.
Nos Nicolaus navas de Appaceno Commissarius
Apostolicus deputatus ac reverendi in Christo patris domini nostri magni
magistri Rodi dilectis nobis in Christo filiis / Magnifico domino Guillelmo de
Sancto fraymundo Comiti Cerreti salutem et sincere devotionis affectum. Ex
parte Apostolice Sedis Indulto Religioni Sancti Johannis Jerololimitani dato /
et concesso adversus Impetum et Superbiam Sarracenorum et Turchorum aliorumque
Christi nominis inimicorum est tamquam turris fortitudinis propugnaculum
fortissimum constitutum / cuius professores pro defensione Catholice fidei non
solum res et bona berum eciam bitam propriam exponere non formidant.
Aucthoritate nobis concessa vigore Apostolicarum / bullarum in talibus
concessarum licentiam concedimus per presentes quatenus discretum et idoneum
presbyterum in vestrum possitis eligere confexorem. Qui vestri confexionibus
diligenter auditis quandocumque semel dum taxat in mortis articulo plenissimam
remissionem concedere valeat vestrorum peccatorum a culpa et pena / de quibus
corde et ore contriti confexi fueritis iuxta dictarum Apostolicarum bullarum
seriem et tenorem. Eo quod tam pie erogastis tradidistis et manus
bestras porressistis adjutrices / iuxta facultates bestras prout asseruistis
pro resistendo perfidis Turchis et Sarracenis predictis. In quorum testimonium has
patentes licteras fieri fecimus nostri soliti / Sigilli impressione munitas.
Datum Cerreti in Ecclesia Sancti Angeli Anno domini Millesimo quadringentesimo
trigesimo secundo die duodecimo mensis Madij X inditionis / Pontificatus
Sanctissimi domini nostri domini Eugenii sacrosanctae Romanae ecclesie unici
Summi Pontificis et pape Quarti. /
Insuper per presencium seriem eligimus in idoneos
confessores Dominum Guillelmum de Angelillo dominum Nicolaum Martinum vel
ipsorum alterum cappellanorum dicti / domini Comitis in confexores. Quibus
valeat seu alteri ipsorum dictus dominus Comes confiteri de paccatis commissis
et committendis et ab eisdem confexo / ribus seu altero ipsorum obtinere
penitenciam salutarem dum erit eidem domino Comiti per ipsos confexores seu
alterum eorumdem secundum formam et seriem Bullarum / apostolicarum in talibus
concessarum. Datum ut supra, p. dominis Comite et ... Cerreti.
12 Novembre
1444, 8 Indizione, 10° anno di regno di Re Alfonso I.
Giovanni di
Montagnano ha sposato Maria Sanframondi sorella di Guglielmo, ed ora stabilisce
per essa il godimento di alcuni beni.
Scrittura umanistica. Conservazione non buona al centro e sul bordo
sinistro.
In nomine domini nostri Jesu Christi Amen. Anno a
nativitate sua, Millesimo Quadragesimo quarto Regnante Serenissimo et /
Illustrissimo domino nostro domino Alfonso dei gratia Aragonum, Sicilie citra
et ultra farum, balentie, bulgarie, hierusalem, Mayoricarum, Sardinie, /
Corsice Rege, Comite Barchinone, duce Athenarum et neopatrie, ac etiam
Russillionis et Ceritanie Comite Regnorum vero eius / anno decimo feliciter
Amen. Apud Montemaganum de provincia Comitatus Molisii, in Castro ipsius terre
videlicet, in gayfo prope Cappellam, die duo / decimo mensis Novembris, octave
Inditionis, Nos Laurentius de malislinguis de gulionisio a contractus Reginalis
Judex per totum Regnum Sicilie Lemmus de / fannutio de gulionisio publicus
ubilibet per totum Regnum Sicilie Regia authoritate notarius et testes subscripti
et subsignati ad hec specialiter bocati et rogati bidelicet / Nicolaus de Maura
de Arriusa, benerabilis fr. Thutius de
Abbas fayfularum, notarius Girardus de pisis habitatores terre montis
Agani, Jacobus Andreas / de Neapoli, Nicolaus Johannis notarii, Nicolaus de
Rotello, Christopharius de parma, et petronus nicolai de petrone de monte
Agano, Presenti scripto publico / instrumento fatemur notum facimus atque
testamur. Quod predicto die ibidem constituitis in nostri presentia Magnificis
dominis francisco de Montagano ex parte una, et goffrido / de pratavalle
procuratore ut dixit procuratorio nomine et pro parte Magnifice domine Marie de
Sancto frayumundo uxoris biri Magnifici Jacobi de Montagano ex parte altera, /
prefatus Jacobus asseruit quod tempore contracti matrimonii inter ipsam
prefatam dominam Mariam Magnificus dominus Guilelmus de Sancto fraymundo Comes
Cerreti pater / legitimus et naturalis dicte domine Marie promisit et convenit
dicto domino Jacobo biro ipsius domine Marie pro dote dotis nomine ac pro
honesta vita ducenda uncias quadringentas / consistentes in pecunia et
jocalibus. Et ipse dominus Jacobus fecit, constituit et ordinavit jure
morgincap seu tertiarie eidem domine Marie sue consorti pro / honorantia primi
osculi uncias centum et tarenos triginta tres, iuxta usum et consuetudinem
Magnatum et nobilium huius Regni, et permisit ipse … / pro sufficienti
fideiussoria cautione de restituendis dictis dotibus et tertiaria in casu
di…ucti matrimonii. Et si et quum casus evenerit casus restitutionis dotis et
tertiarie / predictarum, de jure, quod nisi data dicta fidejussoria cautione,
ipse dominus Comes non teneatur solvere integraliter dictas dotes, bolensque
dictus Jacobus suam / permissionem ducere ad effectum integraliter et dictam dominam
Mariam cautelare et cautam facere de predictis ad requisitionem sibi factam cum
instantia per prefatum goffridum / …rem procuratorio nomine prefate domine
Marie de cuius procuratore asseruit sibi plene constare cum instantia et
precibus humilibus et subiectivis uti deprecatus fuit prefatum dominum fran.m
/ reverendum germanum suum qui pro eo fideiubere deberet pene dictam
dominam Mariam eius consortem et prefatum goffridum eius procuratorem de
predictis dotibus et tertiaria / dominus franciscus annuens precibus ipsius
Jacobi carissimi fratris sui ac bolens eius condescendere votis sui boni animi
boluntate, non bi, metu, seu aliqua suasione subductus … / … publice libere et
bona fide, sua spontanea et gratuyta boluntate penes dictum goffridum procuratorem
dicte domine Marie absentis, sollemniter et legitime pro parte ipsius domine /
Marie a dicto domino francisco stipulante; dominus franciscus ipse se
constituit, posuit ordinavit et fecit fideiussorum et principalem pagatorem
penes dictum goffridum nomine / quo supra de dictis dote et tertiaria penes
dictum goffridum nomine et pro parte ipsius domine Marie agentem in omnibus et
singulis in presenti instrumento contentis; Promictens et se obligans / dictus
dominus franciscus dicte domine marie salvis facere et conservare dictas dotes
et …et eas restituere in casu dissoluti matrimonii per mortem dicti Jacobi. Et
/ omni alio casu in quo de jura dicte dotes et tertiarie benirent … obligavit
se et bona sua omnia mobilia et stabilia seseque mobentia, burgensatica / et
feudalia; et specialiter et expresse Castrum frusiloni cum … cum Castro seu
fortelicio bassallis bassallorumque redditibus bonis bur / gensaticis dicti
castri cum nemoribus pascuis silvis … silvis pascuis benationibus defensis,
baiulatione, feudis / feudotariis et subfeudotariis cum omnibus redditibus …
dominij sive eius spectantibus et pertinentibus quovis modo / beneplacito et
assensu semper salvo impetrandos per ipsos do… principalem pagatorem. Et ipsam provocatam principalem communibus / sumptibus et expensis ad hoc
ut domina Maria conservetur in … tertiaria. eoque terre sponsaliarum ipsius
domine Marie eius dominus Jacobus vir suus / pepigit et similiter et firmiter
pollicitus est obligavit sibi Ca… …strum Casacalende et providenti que Castra fuerant
obligata per quondam / Magnificum Conradum de monte Agano; patrem ipsorum
francisci et ja… magnifice domine Roberte de Riccardis de Ortona, uxoris dicti
magnifici domini francisci et sic ex eo quod non potuerunt ipsa Castra dict…
exinde permisit dictus dominus franciscus de monte Agano et se sollemniter
obligavit in / manibus dicti goffridi procuratoris dicte domine Marie
procuratorio nomine quo supra dictas dotes et tertiariam restituere et
integraliter assignare in casu restitutionis ipsarum dotium et 7 tertiarie
dicte domine Marie eiusque heredibus et successoribus in pace et sine molestia
et contrarietate …um refectione omnium et singularum expensarum ac interesse
litis et extra litem que fierent / propterea quoquomodo per ipsam dominam
Mariam eiusque heredem et successores pro consecutione et habitione … ip…docium
et tertiarie ; de quibus expensis damnis et interesse stari et credi
directe / simplici verbo et affectioni ipsius dicte domine Marie eiusque
heredum et successorum nulla alia probata … inde quesita. Et solum presentis
instrumenti bigore liceat illicitum sit ipsi domine / marie suisque heredibus
et successoribus in casu quo dominus franciscus suique heredes et successores
non … premissa et quodlibet omnibus propria authoritate decreto iussuque
judicis vel pretoris … etiam armata et militari si optuerit et illud insolitum
et persoluto / premissorum habere et apprehendere dictum castrum frusiloni /
retinere pro dotibus et tertiaria predictis ac expensis damnis et interesse ex
nunc … sicut dictus dominus franciscus asseratur et fateatur dictum castrum
frusiloni / cum juribus et pertinenciis suis precario nomine et pro parte
ipsius domine Marie suorumque heredum et successorum tenere et possidere. Et
liceat et licitum sit ipsi domine Marie suisque heredibus et / successoribus
postquam fiant locus et casus restitutionis ipsarum dotium et tertiarie
quocumque voluerit et per se vel alium sui parte ad se revocaret ipso domino
francisco / suis heredibus requisitis vel non requisitis nulla juris vel facti
in ipsa revocatione precarii … servata … sibi actributa per hoc presens
publicum instrumentum, et pro predictis / omnibus actendendis et inviolabiliter
observandis se voluntarie obligavit sollemniter ad … unciarum mille de auro,
pro medietate ipsius pene Regie cui seu / cuicumque alteri curie ubifiet exinde
de premissis reclamatio vel querela. Me predicto notario publico pro parte ipsarum
curiarum sollemniter et legitime stipulante a dicto domino / francisco ;
Et reliqua medietate ipsi domine Marie applicanda prefato goffrido eius
portione de dicto domino francisco pro parte ipsius domine Marie sollemniter et
legitime stipulanti / predicta omnia et eorum singula semper et omni tempore
grata rata et firma habere tenere et inviolabiliter et observare et observari
facere, et in nullo contrafacere opponere vel venire / in iudicio vel extra
publice vel occulte aut aliter quovis modo convenienti modo aliquo conservetur,
et semper ipsam dominam Mariam eiusque heredes et successores defendere /
antistare in possessione et tenuta
ipsius castri frusiloni. Et eos potieres et bictores facere suis propriis
sumptibus et expensis contra omnem personam quovismodo / ipsam dominam Mariam
eius heredes et successores molestiam non inferre super tenuta et possessione
castri predicti frusiloni et jurium eius in casu quo ipsam dominam Mariam / vel
suo heredes contigerit plus habere consequendi dictas dotes et tertiariam. Qua
pena soluta vel non soluta in totum vel partem aut gratiose remissa presens /
nichilominus instrumentum cum omnibus que in se continet semper et omni tempore
in sua firmitate et robore perseveret et duret. Et totiens commictatur quotiens
contra premissa / vel premissarum aliquod per ipsum dominum franciscum vel sui
heredes contingerit contrarie vel contravenienti consentire. Qui dominus
franciscus asseruit cum sciret ex certa / … suos judicem et notarium in hac
parte non esse renuntiavit expresse exceptioni doli, mali, bis metus fraudis,
suasionis in factum actori rubei et nigri titulo codicis / … celebrati … et
predicto modo non geste vel aliter geste quod presens continetur instrumentum
beneficiis lege sancimus epistole divi Adriani dividendarum / … orum. Et de fideiussoribus beneficii fori et restitutionis … integrum. Et
generaliter omnibus aliis legibus legum auxiliisque canonis … / langobardis …
institutionibus et Capituli Regni licteris et rescriptis … dendis factis et
faciendis per que et quas contra premissa vel aliud premissorum … / posset …
quid actentari. Et
specialiter legi prohibenti generalem renuntiationem non opponi debere in
contractibus. Et apposita non habere bigorem. Certificat presens
certifi… / contraveniente de beneficiis legum et jurium predictorum. Et pro
firmiori robore premissorum omnium idem dominus franciscus scripturis
corporaliter tactis prestitit juramentum / premissa omnia actendere et
inviolabiliter observare. In cuius rei testimonium et memoriam atque cautelam
prenominate domine Marie pro cuius parte nomine procuratorio presens / fuit
prenominatus Goffridus ; et filialiter memoriam prememorati domini
francisci heredum et successorum eius, omnium quorum et cuius inde interest et
interesse in futurum / poterit hoc presens publicum instrumentum exinde factum
est manu mea predicti notari Landi, qui premissis omnibus vocatus et rogatus
interfui scripsi et signavi / signo meo solito et consueto, ubi autem superius
abrasum est in quartadecima hrica a capite numerando et legitur domine Marie;
et / alibi inferius ubi additum est, solum, non est commissum bitium per me
prefatum notarium Lemmum ex oblivione obmisi. Et ideo unicuique dubium /
revocetur per unumquemque juridice intelligentem, et per me reformetur si opus
fuerit beritatis tamen substantia non mutata.
Ego Leurenzius de male
linguis de guillonisi qui supra ad contractus iudex presens fui accepto manu
propria me subscripsi et signum feci.
+ Nos frate Tutius de
ytro abas Monasterii sancte Marie de faifolis testis sum.
+ Ego qui supra notarius
Gerardus depisis predictis omnibus pro teste interfui et me subscripsi manu
propria.
+ Ego Iacobus Andreas
gassonus de neapoli testis sum.
+ Ego qui supra nicolaus johanni notarius nicolai de
castro Rotelli pro test interfui et me subscripsi manu propria.
+ Ego cristofarus Restainus de parma qui supra pro
teste interfui et me subscripsi manu propria.
+ Ego qui supra petronus nicolai petronus de monte
agano testis et me subscripsi.
28 Ottobre
1448, 12 Indizione.
Il giudice
Biondo di Biondo di Cerreto, dà investitura della contea a Giovanni Sanframondi
figlio del conte Gugliemo.
Corsivo nel
testo. Sul verso regesto di epoca moderna.
Firme del giudice Biondo, e dei testimoni
In nomine domine nostri Jesu Christi. Anno a
nativitate eiusdem Millesimo quatrincentesimo octavo Regnante Serenissimo et
Illustrissimo domino nostro Alfonso / dei gratia Rege aragonum Sicilie citra et
ultra farum balencie hungarie et hierusalem Mayoricarum Sardinie et Corsice,
Comite Barchinone Dux Athenarum et neopatrie / ac etiam comite Rossillionis et
Ceritanie Regni huius anno quartodecimo, aliorum bero Regnorum suorum anno
tricesimo tertio feliciter Amen. Die bicesimo octavo mensis / Octobris
duodecime Inditionis apud terram limati Comitatus Cerreti, Nos Blundus Nicolai
blundi de Cerreto Reginali auctoritate per totum Regnum Sicilie ad contractus
ad vitam / judex, Stephanus notarii petri de cayatia publicus ubilibet per
totum Regnum Sicilie Regia authoritate notarius et testes infrascripti biri
licterati ad hoc specialiter bocati et rogati videlicet judex / … franciscus
homodei de Caiatia petrus de mascabrono de benevento et Rogerius nicolai de
Rogerio de limata presenti scripto publico declaramus notum facimus et testamur
quod pre / … regata in unum universitate et hominibus terre limate seu maiore
et seniore parte hominum et universitatis terre predicte intra dictam terram
ante ecclesiam / … dicta terra limate de mandato et boluntate egregi biri petri
de mascabrono de benevento capitanij dicte terre pro parte biri magnifici
Johannis / de Sancto Freymundo Cerriti Comitis e dicte terre domini ubi
proaliis eorum et dicte eorum universitatis negotiis congregari soliti sunt,
asseruerunt et exposuerunt … / et universitas ipsi bassalli ipsius Comitis quod
olim mortuo Magnifico domino Guillelmo de Sancto freymundo Comite Cerreti et
dicte terre limate domino ac possessore / legitimo et naturali Magnifici domini
Johannis de Sancto freymundo filii ac heredis cum beneficio inventarii ac
primogeniti prefati quondam domini Guillelmi qui immediate et in capite /
tenebat a Regia Curia in pheudum dictam terram Cerreti cum titulo Comitatus ac
dictam terram limate cum certis aliis terris ac juribus rationibus bassallis et
/ pertinenciis suis omnibus, cui Magnifico domino Johanni tamquam filio heredi
ac primogenito prefati quondam Magnifici domini Guillelmi fuerunt dicta terra
Cerreti cum titulo Comitatus ac dicta / terra limate cum nonnullis aliis terris
bassallis juribus suis noviter concessis et confirmatis tamquam sibi devolute
ex successione paterna ac de Juris investitura per Regium / anulum prout hec et
alia asseruerunt plenius conveniri in quibusdam privilegiis eidem domino
Johanni concessis de investitura et confirmatione predictis. Cumque prefata
Regia ma / yestas commiserit nobili biro Johanni de cordua castellano Beneventi
et capitanio vel eorum alteri quatenus recipiant et recipere debeant ab
hominibus et bassallis tam dictis / terre Cerreti terre limate et earum
terrarum spectantium et pertinencium eidem domino Comiti ex dicta paterna
successione per predicte Regie Curie fidelitatis juramentum et de / inde
facient seu aliter ipsorum faciet prefatum Johannem Comitem aut personam
legitimam pro ipso ab hominibus et bassallis eisdem assecurari sibique debita
assecurationis sa / cramenta prestari ac intendi ac renderi de omnibus et
singulis in quibus bassalli ipsi tenentur eidem domino Comiti iuxta usum et
consuetudinem Regni huius Sicilie et / …sit ex hoc universitati et hominibus
dicte terre limate bassalli ipsius Johannis Comitis tam sibi quam prefato
castellano dicta assecurationis sacramenta / … non posse predicta juramenta singulatim
prestare et predictis bacare idcirco confisi universitas et homines ipsi de
fide industria sufficientia et / …orum discretorum et bonorum birorum nicolai
de raho, nicolai de petron et Antonii Johannis caroppa de dicta terra limate
ipsos ibidem presentes et onus infrascripti sindi / catus in se sponte
suscipientes quemlibet ipsorum in solidum fecerunt ordinaverunt et creaverunt
eorum et dicte eorum universitatis veros et legitimos / sindicos actores
factores pecuniares et negociorum gestores ac nucios speciales seu quocumque
alio nomine melius et de jure dici censeri nuncupari et nominari po / ssunt et
debent quibus sindicis prefati constituentes homines et universitas ipsi
dederunt tribuerunt et cencesserunt generalem administracionem liberam licentiam
et omnimodam / potestatem se personaliter conferendi nomine et pro parte
constituencium predictorum tam coram prefatis castellano et capitanio
commissariis seu eorum alio qui coram prefato domino Johanne comiti / ad
prestandum tam predictum juramentum solitum fidelitatis pro parte Regie Curie,
quod dictum Juramentum assecurationis prout continetur in Regiis commissionis
licteris direc / tis ipsis commissariis et iuxta formam et in forma traditam et
tradita in sacra Regni constitutione et alias si et prout melius bidebit
et placebit dictum sacramentum prestari
/ ipsis domino Comiti et commissariis et generaliter omnia alia et singula
faciendi in premissis et etiam premissa ac dependentibus emergentibus et
cognessis ex eis quo quolibet / veri legitimi sindici ab universitate
constituti procuratore actores negociorum gestores factores et nuncii speciales
omni plena potestate suffulti habentes generalem / cum libera facere possunt et
debent et que ipsi met constituentes facere possent et deberent si predictis juramentis
et aliis personaliter interessent et in causarum / et negociorum merita exigunt
et requirunt etiam si talia forent que mandatum exigerent propterea speciale.
Et ut dicti sindici constituti ab ipsa universitate / seu maiore et saniore
parte ipsius ab omni satisfacionis onere releventur, permiserunt et
fideiusserunt dicti constituentes nomine et pro parte universitatis predicte /
… predicto nomine offitio publico stipulanti et recipienti omnium et singulorum
quorum et cuius interest et potest interesse de rato judicio fisci et de
judicato solvendo ad / … clausulis oportunis ac se ratum gratum acceptum et
firmum habitorus totum et quod per dictos sindicos per eos constitutos nomine
universitatis / … actum gestum procuratum factum juratum et permissum fuerunt
sub ypoteca et obligacione omnium bonorum universitatis predicte mobilum st
stabilium / presencium et futurorum ubicumque sitorum et positorum, ut autem
hiis omnibus plena fides baleat adhiberi presens nichilominus sindicatus
publicum instrumentum exinde factum est per / manus mei predicti notarii
Stephani signo meo solito signatum sigillo et subscripcione mei predicti
judicis et nostrorum predictorum testium subscriptionibus roboratum. / Quod
scripsi ego predictus Stephanus notarii petri publicus ut supra notarius qui
predictis omnibus pro nomine bocatus et rogatus interfui et ipso meo solito
sigillo signavi.
+ Ego blundus qui supra
judex ad contractus adfui et me subscripsi.
+ Ego judex franciscus
homodei de caiatia interfui et testis sum.
… Ego petrus
mascabronius de Benevento predictus interfui et me subscripsi.
… Ego Rogerius nicolai
de rogerio de limata predictis interfui et me subscripsi.